

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 3: Versus 17
Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser,etc. Haec vero nomina unius hominis sunt, ut Hebraei volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthaeo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaiaredemptus Domini,Asircarceratus,Salathielfrutex Domini;quae omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.